IV. 10. Esurienti ne occurras. liii

In eodem idyllio proverbii faciem habet et illud in fine : Gorgo hortans ad reditum, quod maritus esset iracundus, adjicit :

Πεινῶντί γε μηδέποτ᾿ ἔνθῃς,

id est

Absit ut unquam occurreris esurienti.

Fames enim exasperat iracundiam. Unde apud Plautum aliquis iracundius loquentem rogat quam pridem edisset. Apud eundem est Fames et mora bilem in narem conciunt.

Index Adagiorum