IV. 10. Omneis intus. lii

Theocritus in Syracusanis :

Κάλλιστ᾿· ἔνδοι πᾶσαι, ὁ τὰν νυὸν εἶπ᾿ ἀποκλάξας,

id est

Optime habet, cunctae sunt intus, fertur ut olim

Inclusa sponsa sponsus dixisse.

Scholiastes admonet esse proverbium, e tali casu natum, ut conjicio : sponsus quidam pertesus sponsam exclusit aedibus cumque illa pulsaret fores cupiens recipi, sponsus respondit : Ἔνδοι πᾶσαι, id est Omneis sunt intus. Forte, cum sponsa ex more duceretur ad aedes sponsi, ille occlusis foribus ita locutus est. Accommodari potest ad usum magis serium, veluti si ambienti in amicorum numerum recipi qui sit indignus amicitia respondeatur : Πᾶσαι ἔνδοι aut, quod vero propius est, cum significabimus omnia esse in tuto. Siquidem ἀποκλείω non solum sonat excludo, verum etiam includo quod semotum in tuto esse volumus, unde ἀπόκλεισμα pro custodia. Itaque fieri potest ut sponsus sponsa in thalamum reclusa caeteras submoverit dicens : Omneis intus. Sponso una sufficit, caeteras ut supervacaneas exclusit. Κλάξ Siculis dicitur clavis ; inde ἀποκλάζω pro ἀποκλείω.

Index Adagiorum