IV. 10. Barbati. xlix

Apparet apud Romanos proverbiali joco barbatos dici consuesse homines priscis ac simplicibus moribus rusticanaeque veritatis, quod illis sero receptum sit barbam radere aut tonderi. Siquidem aurore Plinio P. Ticinius Mena primus e Sicilia tonsorem induxit anno ab Urbe condita quadringentesimo quinquagesimo quarto, cum hactenus fuissent intonsi. M. Tullius libro De finibus quarto : Hoc vero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris solemus dicere, crediderunt, ejus qui honeste viveret, si idem et bene valeret et bene audiret copiosusque esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam illius qui aeque vir bonus multis modis esset, ut Ennii Alcmaeon, circumventus morbo, exilio atque inopia : Illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam vitam putant praestantiorem, beatiorem, Stoici autem et caetera. Eo spectat illud Juvenalis : Facile est barbato imponere regi.

Index Adagiorum