IV. 10Croesi pecuniae teruncium addere.xlviii
M. Tullius libro De finibus quarto : Itaque in quibus propter earum exiguitatem observatio consequitur, saepe accidit ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, ut in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere nihil interest, aut teruncium addere Croesi pecuniae. [Fin.] Teruncii nummi a tribus unciis dicti vilitas proverbio locum fecit. Croesus Lydorum rex inter prodigiose divites celebratur.