IV. 10Virtute duce, comite fortuna.xlvii
M. Tullius Epistolarum familiarium libro decimo ad Plancum : Omnia summa consecutus es virtute duce, comite fortuna. [Fam.] Hoc adeo graviter commodeque dictum est ut a quibusdam publicitus symboli vice sit usurpatum. Virtus eligit quod est optimum. Quod si non succedit, tamen in rebus praeclaris, ut in magnis, etiam voluisse pulchrum est. Sin succedit, prima laus debetur virtuti tanquam egregii facinoris duci, proxima fortunae, quae virtuti subservierit.