IV. 10. Rex sum. xliv

Quemadmodum olim insignem felicitatem significantes dicebant : Deus sum aut : In coelo sum, ita Plautus in Poenulo dicit :

Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem allexero.

Verba sunt Lyci lenonis sperantis se divitem fore, si quendam bene nummatum ad se pertraxisset.

Index Adagiorum