IV. 10. Ampullacea. xlii

Plautus in Menaechmis videtur ampullaceam vocare mulierem magnifice cultam. Carmen sic fertur :

Quando te auratam et vestitam bene habet, ampula spem,

Recte perhibent, melius sanam est, mulier, mentem sumere.

Ampula spem certum est depravatas esse voces. Quidam reponunt ampullosam, verum hanc dictionem trochaici carminis ratio non patitur. Ampullaceam et metro congruit et sensui. Plinius libro XV, capite XV inter genera pyrorum commemorat ampullacea. Qui tamen locus haud scio an mendo vacet. Verba Plinii sic habent : Ab odore myrrhapia, laurea, nardina, a tempore hordearia, a collo ampullacea et coriolana.

Index Adagiorum