IV. 10. Celer supellex. xli

Vilem et rusticanam suppellectilem Celei fuisse dictam indicat Maro Georgicorum libro primo :

Virgea praeterea Celei vilisque supellex.

Item Ovidius libro Fastarum quarto :

Sors sua cuique loco est : qui nunc Cerealis Eleusis

Dicitur, hic Celei rura fuere senis.

Ille domum glandes excussaque mora rubetis

Portat et arsuris arida ligna focis.

Filia parva duas redigebat monte capellas

Et tener in cunis filius aeger erat.

Celeus rex erat Eleusine, pater Triptolemi, cui Ceres, quod esset ab illo excepta hospitio, commonstravit omnem agriculturae rationem. Verba Plauti sunt haec :

Quasi supellex Celionis ; palus palo proximus est.

Mirum est aurem a Plauto primam syllabam in Celione produci, cum ab aliis corripiatur. Nam Celionem pro Celio dictum nihil est novi : sic et scorpium dicimus et scorpionem.

Index Adagiorum