IV. 10. Nihil est miserius quam animus conscius. xl

Saepe etiam est olitor valde opportuna locutus, ut habet proverbium. Apud Plautum in Mustellaria Tranio servus nequissimus sententiam profert quovis dignam theologo :

Nihil est miserius quam animus hominis conscius.

Convenit cum Hebraeorum dicta Secura mens quasi juge convivium. Item cum illo Conscientia mille testes. Et Horatius felix esse judicat

Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

Index Adagiorum