IV. 10. Αἰξωνεύεσθαι. xxxv

Quemadmodum multa proverbia retulimus e gentium moribus desumpta, ita αἰξωνεύεσθαι olim dicebantur calumniandi morbo obnoxii, quod is populus hoc nomine taxatus sit veterum comoediarum salibus, quemadmodum indicat Stephanus Aexoniam esse Magnesiae civitatem. Est autem et Αἰξωνή, ultima acuta, populus tribus Cecropidis. Ab utraque voce deducitur Αἰξωνεύς. Citant testem Menandrum ἐν Κανηφόρῳ. Plato in dialogo De fortitudine : Οὐδὲν ἐρῶ πρὸς ταῦτα γ᾿ ἔχων εἰπεῖν, μή με φῇς ὡς ἀληθῶς Αἰξωνέα εἶναι, id est Nihil ad ista respondeo, cum quod dicam habeam, ne me merito dicas Aexonensem esse. Marsilius vertit maledicum et calumniatorem.

Index Adagiorum