IV. 10. Dulce et amarum. xxxiii

Plautus in Pseudolo non sine proverbii specie dixit dulce et amarum pro laetis ac tristibus. Amans adulescens de epistola amicae : Dulce amarumque una nunc misces mihi. Idem in eadem fabula :

Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia : Scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam.

Idem in Truculento :

Nunc postquam scio

Dulce atque amarum quid sit de pecunia.

Index Adagiorum