IV. 10Meis auspiciis.xxxi
Meis auspiciis pro meo arbitrio meisque praesidiis dixit Maro Aeneidos IV :
[Aen.] Translatum ab imperatoribus Romanis, quibus mos erat non committere praelium nisi consultis auspiciis. Ejus autem auspiciis res geri dicebatur penes quem summa rei gerendae potestas erat. Huic simillimum est quod alibi retulimus : meo Marte. Tullius in Verrem libro V : Praesertim cum vos vestro Marte his rebus omnibus abundetis. [Verr.] Nostro Marte fit quod fit nullis auxiliis aliunde ascitis.Quod si fata meis paterentur ducere vitam
Auspiciis et sponte mea componere curas.