Adagiorum Chiliades

Adagium 3929

IV. 10Nullam corporis partem.xxix

Aeschines De perperam obita legatione : Ὁ δὲ οὐδὲν ἄπρακτον ἔχων μέρος τοῦ σώματος, οὐδ᾿ ὅθεν τὴν φωνὴν προΐεται, ὡς ὢν Ἀριστείδης τοὺς φόρους τάξας τοῖς Ἕλλησιν, ὁ δίκαιος ἐπικαλούμενος, δυσχεραίνει καὶ καταπτύει δωροδοκίας, [Leg.] id est At is qui nullam corporis partem habet otiosam, ne eam quidem qua vocem promit, perinde ac si esset Aristides, qui vectigalia praescripsit Graecis et justi cognomen meruit, indignatur ac despuit munerum acceptionem. Dispiciat prudens lector an pro ἄπρακτος legendum sit ἄπρατος, id est ἀπρίατος, ut intelligas illi omnia membra fuisse venalia, etiam os et vocem. Tametsi dici potest ἄπρακτος qui nihil exigit, ut intelligas : non manibus tantum, sed toto corpore rapacem.