IV. 10. Lacunam explere. xxviii

Lacunam explere pro sarcire damnum non sine proverbii specie dixit Cicero actione in Verrem quarta : Censores fecerunt idem quod in nostra republica solent ii qui per largitionem magistratus adepti sunt : dederunt operam ut ita potestatem gererent ut illam lacunam rei familiaris explerent. Detrimentum facultatum appellat lacunam. Idem in Epistolis ad Atticum : Vide ne qua lacuna sit in auro, hoc est : ne quid desit. A. Gellius Noctium Atticarum libro primo, capite tertio famae lacunam dixit pro macula : Minimaque illa labes et quasi lacuna famae imminentis partarum amico utilitatum ratione solvitur. Quin et in libris mendum dicitur quod depravatum est, lacuna ubi deest aliquid ; illud eluitur, haec expletur.

Index Adagiorum