IV. 10. In foro veritas. xxiv

Ἐν ἀγορᾷ ἀψευδεῖν, id est in foro abstinendum a mendacio. Lex erat apud Athenienses ut in foro rerum venalium vanitas omnis abesset. Theophrastus in libris De legibus ostendit agoranomis duo praecipue curanda : ut omnia in foro composite citraque tumultum agantur, deinde, ut abstineant a mendaciis non vendentes modo, verum etiam ementes. Hinc est quod apud Laertium Anacharsis ait se mirari quod Athenienses lege prohiberent in foro mendacium, cum nusquam frequentius aut impudentius mentirentur.

Index Adagiorum