IV. 10. Scraptae. xxii

Scraptae populari convicio dicebantur mulieres nugaces nulliusque rei, a screo, quod est oris purulentiam ejicio cum sonitu. Unde screa pro rebus vilissimis accipiebant. Fortasse quadrabit in anus subinde screantes ac tussientes. Ita Festus. Nonius autem putat esse convicium in deformes meretrices, citans hunc Plauti versum ex Vidularia :

Scraptae, scrupedae, strictivelae sordidae.

Index Adagiorum