IV. 10. Peristromata campanica. xviii

Origenes opus quoddam varias tractans materias Στρωματεῖς inscripsit. Sumpta metaphora ab auleis et stragulis picturatis, quibus olim divites impense delectabantur. Quod ad hominem versipellem transferri potest. Siquidem aulea explicata aut complicata et rursus aliter atque aliter complicata varias rerum formas praebent. Leno in Pseudolo Plautina minitatur suis famulis hoc modo :

Ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint,

Ut ne peristromata quidem aeque picta sint Campanica.

Campania cum floreret opibus, praeter modum luxu ac delitiis indulgebat. Campanicis peristromatibus Plautus adjungit Alexandrina tapetia. De attagena dictum est alias.

Index Adagiorum