Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3916

IV. 10Post hominum memoriam.xvi

Huic simillimum est post hominum memoriam. M. Tullius in oratione Ad pontifices pro domo sua : Grave crimen est hoc et vehemens et post hominum memoriam judiciaque de pecuniis repetundis constituta gravissimum. [Verr., II, 3, 56, 130] Item in oratione De haruspicum responsis : Vobis vero referentibus, post hominum memoriam fortissimi atque optimi consules. [Harusp. Resp., 8, 15] Idem Pro Planco : Aderat mecum senatus et quidem veste mutata, quod pro uno post hominum memoriam publico consilio susceptum est. [Planc., 35, 87] Ibidem : Nihil post hominum memoriam gloriosius. [Fam., X, 16, 1] Item pro eodem : Consules post hominum memoriam teterrimi atque turpissimi. [Planc., 35, 86] Item ad Plancum, Epistolarum familiarium libro X : Nihil post hominum memoriam gloriosius, nihil gratius, ne tempore quidem ipso opportunius accidere vidi quam tuas, Plance, literas. [Fam., X, 16, 1] Rursus ad Brutum, libro XI : Quare hortatore tu quidem non eges, si ne in illa quidem re quae a te gesta est post hominum memoriam maxima hortatorem desiderasti. [Fam., XI, 5, 1] Rursum Pro Sestio : Quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere illustrius quam pro me uno cive et bonos omneis privato consensu et universum senatum publico consilio mutasse vestem ? [Sext., 12, 27] Idem in Catilinam : In hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello. [Cat., III, 10, 25] Ibidem : Bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum. [Cat., II, 13, 28] Idem Pro Rabirio perduellione : Post hominum memoriam rem nullam majorem. [Rab. Posth., 2, 4] Idem Pro lege Manilia : Quae in omnibus hominibus nova post hominum memoriam constituta sunt. [Leg. Man., 21, 62] Rursus in Vatinium testem : in omni memoria inauditum. [Vat., 14, 33]