IV. 10. Montes frumenti. xiv

De montibus auri nobis alibi dictum est. Sed quemadmodum musca ad quasvis res transfertur cum negamus quicquam tale esse : Nulla mihi musca in aedibus, ita montes ad quarumlibet rerum affluentem copiam transfertur. Plautus in Pseudolo  :

Quibus cunctis montes maximi acervi frumenti sunt domi.

Vox haec montes superest sermoni, nisi quod ex usu vulgari addita auget copiae significationem. Itidem in usum venit oppido pro valde, cum tantam rerum copiam intelligerent agricolae quanta satis esset vel oppido. Plautus in Mustellaria montem erroris dixit pro errore gravissimo :

Nec Salus nobis saluti jam esse, si cupiat, potest ;

Ita alium erroris montem maximum ad portum modo

Conspicatus sum : herus advenit peregre, periit Tranio.

Si legas Ita mox alium, constabit versus trochaicus. In Milite dixit montes argenti :

Tum montes argenti, non massas habet.

Index Adagiorum