IV. 10. Eadem queri. ix

Ξυναυλίαν κλαίειν dicuntur qui simul iisdem de malis queruntur. Inde sumptum, quod apud veteres interdum duo tibicines eandem cantionem sonabant. Aristophanes in Equitibus :

Ξυναυλίαν κλαύσωμεν,

id est

Modis Olympi concinamus tristia.

Olympus quidam fuit Marsyae discipulus. Is conscripsit de lugubribus modis tibia canendis. At Marsyae male cessit sua musica. Discipulus igitur magistro accinit lugubria.

Index Adagiorum