IV. 10. Vetera vaticinari. viii

Alibi retulimus ἀρχαῖα λέγειν, frivola loqui. Ballio in Pseudolo Plautina ad atrocia convicia quibus a duobus impetitur respondet : Vetera vaticinamini. Conveniet in eos qui nihil adferunt novi, sed jam olim vulgo jactatum. Nam vatum est aut aliquid novi dicere quod nondum accidit aut aliquid proferre quod nulli cognitum est. Solent enim prognostae quidam mira quaedam divinare de praeteritis annis. Lenoni nihil est novi audire scelestus, perjurus, sacrilegus.

Index Adagiorum