IV. 10Ἀδελφίζειν.vii
Ἀδελφίζειν dicuntur qui vocabulis adoptivis alicui blandiuntur. Quod hodieque apud Italos est vulgatissimum, ut quibus blandiuntur fraterculos appellent. Dictum est autem ἀδελφίζειν appellare fratrem quemadmodum dicimus εὐδαιμονίζειν. Horatius in Satyris :
[Epist., I, 6, 54] Rursus alibi :Frater, pater adde ;
Ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
[Epist., I, 7, 38] Hujus exemplum est apud Aristophanem in Equitibus. Item apud Plautum cum alias, tum in Pseudolo. Sic amans herus blanditur servo suo :Pater
Audisti coram, nec verbo parcius absens.
[Pseud.]Dic, utrum patrem an matrem te resalutem, Pseudole ?