IV. 10. Areopagita taciturnior. vi

Ἀρεοπαγίτου στεγανώτερος, id est Areopagita taciturnior, dicebatur qui commissum arcanum optime contineret. Alciphron in epistola quadam : Γενοῦ μοι τὸ νῦν Ἀρεοπαγίτου στεγανώτερος, id est Esto mihi nunc Areopagita taciturnior. Στεγανός enim dicitur non qui tacet ipse, sed qui continet arcanum nec effutit usquam. Translatum est a vasis solidis nec ulla ex parte perstillantibus. Athenis in Areopago causae capitales audiebantur idque noctu, magna attentione. Et fortassis nefas erat illis quae ibi fuissent acta apud vulgus effutire. Extant et hodie apud Vesphalos reliquiae generis judicum : Certi vulgo dicuntur. Qui in hunc ordinem admittuntur magna religione adiguntur ad silentium. Est enim ratio quaedam deprehendendi crimina quam nullus intelligit praeter illos juratos.

Index Adagiorum