IV. 9. Nullius coloris. c

Alibi commemoravimus de modis omnibus ignoto solere dici Albus an ater sit nescio. Huic simillimum est quod ait Harpax apud Plautum :

Quem Pseudolum, quas tu praedicas fallacias mihi ?

Quem ego hominem nullius coloris novi.

Vehementius est quam si dixisset albus an ater. Et paulo post, pro eo quod dici solet Non novi hominem :

Neque istum, inquit, Pseudolum mortalis qui siet novi neque scio.

Rursus in eadem :

Qui suum repetunt, alienum reddunt nato nemini.

Idem in Rudentibus :

Dominus huic, ne frustra sis, nisi ego nemo natus est.

Rursus in Mostellaria :

Curabitur.

Tanquam si intus natus nemo in aedibus habitet.

Iterum in eadem : Natus nemo in aedibus fuit.

Index Adagiorum