I. 1. Rudius ac planius. xxxix

Inelegantius quidem est illud apud Graecos, sed idem tamen pollet : Ἀμαθέστερον καὶ σαφέστερον εἰπέ, quod apud eundem refertur Gellium. Nosti enim, inquit, credo, verbum illud vetus, et pervulgatum, Ἀμαθέστερον εἰπὲ καὶ σαφέστερον, id est Indoctius rudiusque quodammodo loquere et apertius ac clarius fare. Sumptum apparet ex Aristophanis comoedia, cui titulus Βάτραχοι, id est Ranae :

Ἀμαθέστερόν πως εἰπὲ καὶ σαφέστερον,

id est :

Indoctius proloquitor atque clarius.

Quo carmine Bacchus Euripidis obscuritatem taxat, qui nescio quid parum dilucide proposuerat. Suidas et interpres admonent subesse proverbium, quod hunc ad modum feratur :

Σαφέστερον κἀμαθέστερον φράσον,

id est :

Apertius mihi loquere atque indoctius.

Suspicor inde sumptum, quod antiquitus illi σοφοί, quos vocant, soleant mysteria sapientiae quibusdam aenigmatum involucris data opera obtegere, videlicet ne profana turba ac nondum philosophiae sacris initiata posset assequi. Quin et hodie nonnulli philosophiae ac theologiae professores, cum ea quandoque tradant quae quaevis muliercula aut cerdo dicturus sit, rem spinis quibusdam ac verborum portentis implicant et involvunt. Sic Plato numeris suis obscuravit suam philosophiam. Sic Aristoteles multa mathematicis collationibus reddidit obscuriora.

Index Adagiorum