IV. 9. In herbis. xcix

In herbis esse dicuntur quae nondum maturuerunt, sed spem modo bonam de se praebent ; dixit M. Tullius in oratione Pro M. Caelio : Sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem ; de impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam ; quae studia jam in his aetatibus nostris contractiora esse debeant, in adulescentia vero tanquam in herbis significant quae virtutis maturitas et quantae fruges industriae sint futurae. Hoc proverbium alibi nobis dictum memini, sed hunc locum adjicere visum est. Ex quo si quid damni capit lector, est quod queratur ; si quis cavilletur me captare numerum, silebit, si perpenderit innumera proverbia caeteris admixta non referri in Chiliadum numerum.

Index Adagiorum