IV. 9Ut herba solstitialis.xcviii
Apud Plautum in Pseudolo amans de spe subito dejectus ita loquitur :
[Pseud.] De ephemero animalculo nobis alias dictum est. Sunt qui hoc loco solstitialem herbam intelligi velint heliotropium. Atqui, tametsi heliotropium circumagitur ad solem spectans, nusquam tamen legimus eam eodem die nasci ac mori. Vero propius est Plautum sentire de herba ephemero, cujus aliquot locis meminit Dioscorides, veluti libro IV, capite DCXCVIII, [Mat. Med., IV, *] item aliis nonnullis, rursus libro VI, capite CXI. [Mat. Med., VI, *] Is duo facit genera : alterum Colchicum, quod illic adfatim proveniat, a quibus bulbus erraticus sive agrestis dicitur, quod sub exitum autumni florem effundit subcandidum, non dissimilem croceo ; alterum quod irim silvestrem appellant, foliis lilii, sed tenuioribus, caule pari, florem habet caeruleum, amarum, cujus descriptionem habet Plinius libro XXV, capite XIII. [Hist. Nat.] Colchicon bulbi similitudine adlicit ignaros et jugulat, quemadmodum et fungi, sed praesens remedium est lac bubulum. De hac herba non dubium est quin Plautus senserit. Nam Dioscorides ait provenire sub exitum autumni, hoc est, ni fallor, circa solstitium brumale. [Mat. Med.] Nam autumnus Romanis et Graecis serior est quam nobis. Et Theophrastus ephemeron appellatam putat, quod ultra diem non vivat, idem praedicans de herba quod Aristoteles de animante ejusdem nominis.Quasi solstitialis herba paulisper fui : Repente exortus sum, repentino occidi.