IV. 9Oculis ac manibus.xcvii
Quod omnibus modis compertum est oculis ac manibus deprehensum dicitur. M. Tullius Pro Cluentio : Cum manifeste venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei paravisset et res non conjectura, sed oculis ac manibus teneretur neque in causa ulla dubitatio posset esse, accusavit. [Cluent., 7, 20] Oculis magis creditur quam auribus. Quidam porro adeo sunt δυσπειθεῖς ut, nisi manibus contrectent, non credant, quemadmodum de Thoma Didymo narrat Evangelica historia. [Ioan., 20, 24]