IV. 9. Laryngizein. xcvi

Λαρυγγίζειν Graecis dicuntur qui non loquuntur naturali modo, sed dilatato gutture effundunt immanem vocem, quemadmodum et canunt nonnulli. Hoc vitium Demosthenes objecit Aeschini, quod non ex animo loquens vocem praeter naturam intenderet. Neque enim oratoris est adfectus clamore movere, sed argumentis et rem velut oculis subjiciendo.

Index Adagiorum