IV. 9. Superavit dolum Trojanum. xcv

Apud Plautum in Pseudolo senex laudans servum suum, quod arte nova structis insidiis per subornatum quendam imposuerit Ballioni lenoni, ita loquitur :

Superavit dolum Trojanum atque vicit Pseudolus.

Sentit enim de equo Trojano e trabibus contexto, de quo jam saepius diximus. Quemadmodum autem Graeci per subornatum Sinonem imposuere Trojanis, ita Pseudolus per Harpagem imposuit lenoni.

Index Adagiorum