IV. 9. Agninis lactibus adligare canem. xciv

Ballio in Pseudolo Plautina :

Quia pol qua opera credam tibi

Una opera adligem fugitivum canem agninis lactibus.

Qui canem adligat intestinis agninis, is non modo canem amittit, verum et praedam ultro dederit fugitivo. Sic qui credit homini malae fidei et rem perdit et frustra obligatum habet eum qui non est solvendo. Lactes enim dicuntur intestina molliora.

Index Adagiorum