IV. 9. Hedera lascivior. lxxxix

Non sine proverbii specie dictum est, quod hederae natura sit omnia complexu suo vincire. Unde Flaccus artissimum amicae complexum significare volens ait in Odis :

Artius atque hedera procera adstringitur ilex

Lentis adhaerens brachiis.

Rursus alibi : Lascivis hederis ambitiosius. Sed complexu suo enecat arbores, quod idem amantibus faciunt lascivae puellae. Unde Romae flamini Diali nefas erat tangere hederam atque adeo ne nominare quidem fas erat. Hoc aenigmate declaravit antiquitas quanta puritas quantaque castitas deceat sacerdotem atque adeo quanta libertas. Nam amare mera servitus est. Nec anulum solidum gestare concessum erat aut ullum omnino in corpore nodum habere, ut testatur Festus Pompeius, opinor, quod oporteat sacerdotem ab omni angore liberum esse nec ullius mali sibi conscium.

Index Adagiorum