Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3888

IV. 9Si tu proreta.lxxxviii

Non tam ficus ficui similis est quam est simile proverbio quod est apud Plautum in Rudentibus :

Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero.

[Rud.] Quo licebit uti, quoties neuter alteri in negotio quopiam vult cedere. Nam prora ea pars navis est quae in appellendo percutit litus, puppis est posterior, in qua sedet qui clavum regit. Habent enim nautae singulis distributa munia, quorum praecipua sunt proretae et gubernatoris. Unde proverbium Prora et puppis . Prora Graeca vox est ; cui parti qui praesidet πρωρεύς et πρωράτης illis appellatur, unde πρωρατεύεσθαι, proram regere. Suspicor autem Plautum et alteram vocem Graece posuisse, ut priori Graecae responderet, κυβερνήτης. Nam si gubernator legas, versus trochaicus antepenultimo loco habebit brevem syllabam : gubernator ero, quod carminis ratio nullo pacto recipit. Si tu proreta isti navi es, ego κυβερνήτης ero. Verum hoc quidquid est eruditorum judicio relinquo. Honestior autem navis pars est puppis ; unde Vergilianus Aeneas stat celsa in puppi, et M. Tullius Cornificio libro XII : Quamobrem, mi Quinte, conscende nobiscum et quidem ad puppim. [Fam., XII, 25, 5]