IV. 9. Laureolam in mustaceis quaerere. lxxxvii

M. Tullius in epistolis ad Atticum : Bibulus coepit Laureolam in mustaceo quaerere, hoc est : ex frivolis negotiis captare famam haud praeclaram neque magnificam. Est autem mustaceum sive mustaceus libi genus, cui aliquid additur de virga lauri derasum ac decoquitur suppositis lauri foliis, ut indicat Cato libro De agricultura. Unde Plinius libro XV, capite XXX, mustaceum dictum putat tertium laurii genus quod ad eum usum adhibebatur. Alioqui laurus erat triumphalis, ornamentum aedium principalium ac pontificiarum. Hanc qui non poterant adsequi laurum, in mustaceo quaerebant laureolam. M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro V, epistola cujus initium Saturnalibus mane : Bibulus, inquit, credo, voluit hac appellatione inani nobis esse par : in eodem Amano coepit laureolam in mustaceo quaerere. Cicero in provincia res praeclaras gesserat, Bibulus frigebat. Idem ad M. Caelium Rufum libro II qualemcumque triumphum laureolam appellat : Velles enim, ais, tantum modo ut haberem negotii quod esset ad laureolam satis.

Index Adagiorum