IV. 9. Capillis trahere. lxxxiv

Τῶν τριχῶν ἕλκειν, id est Capillis trahere, dicuntur qui vi perpellunt, quod et hodie dicitur auribus trahere. Aeschines in oratione quam modo citavi : Οὐ κατασχοίμην τὴν ὕβριν, ἀλλὰ παραθερμανθείς, ὅθ᾿ ἡμᾶς εἱστία ξενοδόκος τῶν ἑταίρων τις τοῦ Φιλίππου, ἑλκοίμην τῶν τριχῶν καὶ λαβὼν ῥυτῆρα, μαστιγοῖμι τὴν αἰχμάλωτον γυναῖκα, id est Non perpessus fuissem contumeliam, sed incanduissem, cum nos exciperet convivio quidam e Philippi amicis excipiendis hospitibus praefectus, et capillis traxissem et adrepto loro flagellassem captivam mulierem. Plautus in Menaechmis :

Sed quis hic est qui me capillo de curru deripit ?

Opinor allusum ad Palladem Homericam, quae Achillem capillis revocavit a pugna. Idem in Mercatore :

Me istam capillo pertracturum in viam,

Nisi hinc abducit.

De naribus trahi, obtorto collo, obtorta gula nobis alias dictum est. Quo longius a rebus corporeis recedet metaphora, hoc erit venustior, veluti si quis dicat lasciviam capillis trahendam et jejuniis laboribusque castigandam.

Index Adagiorum