IV. 9. Ne insciens quidem verum dicit. lxxxiii

Aliquanto post addit hyperbolem proverbialem : Συμπέπλεγμαι δὲ ἐν τῇ πολιτείᾳ καθ᾿ ὑπερβολὴν ἀνθρώπῳ γόητι καὶ πονηρῷ, ὃς οὐδ᾿ ἂν ἄκων ἀληθὲς οὐδὲν εἴποι, id est In republica vero involutus sum cum homine supra modum impostore et improbro, qui ne insciens quidem quidquam veri possit dicere. Hoc tropo notat hominem insigniter vanum. Alioqui solent etiam natura mendaces interdum lapsu linguae ac per incogitantiam aliquid veri dicere. Fertur et hodie vulgo apud nostrates de vano : Fortunatus est ad dicendum verum, quasi nunquam loquatur verum nisi imprudens. Quod enim accidit praeter animi destinationem fortunae tribuitur.

Index Adagiorum