IV. 9Saliares dapes.lxxxi
Vetustissimum sacerdotum genus fuit apud Romanos Salii, dicti quod ancilia, quae credebantur coelo delapsa, saltantes ferrent. Hinc opiparum convivium ac magnificum saliare dicitur. Horatius in Odis :
[Carm., I, 37, 1] Reor autem Horatium saliares pro pontificales dixisse, hoc est speciem pro genere. Nam in omnibus sacris adhibebatur apparatus splendidus ac magnificus, quae cura delegata erat septem viris epulonibus. Aristippus reprehensus, quod homo philosophus sumptuose viveret : Si, inquit, hoc esse crimen, dii non paterentur in suis sacris. De pontificali coena alibi dictum est.Nunc est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus, nunc Saliaribus
Ornare pulvinar deorum
Tempus erat dapibus, sodales.