IV. 9. Talum reponere. lxxv

Τὸν πεττὸν ἀναθέσθαι, id est Rursus talum ponere, dicebantur qui quod parum ex sententia evenerat curis, ut aiunt, posterioribus corrigebant. Antiphron in oratione De concordia : Ἀναθέσθαι δὲ ὥσπερ πέττον τὸν βίον οὐκ ἔστιν, id est Vitam perinde atque talum denuo ponere non licet. Vitam semel actam rursus iterare non est datum. Licet tamen juxta Mitionis Terentiani dictum prioris vitae lapsus melioribus factis corrigere. Amissa vita non est quod corrigas.

Index Adagiorum