IV. 9. Supercilium salit. lxxii

Quoties bona quaedam spes titillat animum nostrum, dicere licebit nobis salire supercilium. Ita Pseudolus apud Plautum in sui nominis fabula amanti de argento quaerenti : At id futurum unde ? respondet : Unde dicam nescio, nisi quia futurum est : ita supercilium salit. Sumptum a vulgi superstitione, qui futurorum auguria captat ex corporis affectibus, ut si quod membrum pruriat praeter evidentem causam, si dexter oculus saliat, si auris dextra tinniat. Non me fallit aliter legi apud Plautum, verum et ipsa sententia et metri ratio docet esse legendum ut a me positum est. Sic enim legendi sunt senarii iambici  :

Verum ego te amantem, ne pave, non deseram.

Spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea

Tibi inventurum esse auxilium argentarium.

At id futurum unde ? Unde dicam nescio,

Nisi quia futurum est : ita supercilium salit.

Index Adagiorum