IV. 9. Sicco junco. lxxi

Proverbii speciem habet quod est apud Aeschinem Περὶ τῆς παραπρησβείας, ὁλοσχοίνῳ ἀβρόχῳ, id est junco sive fune sicco : Πηγὰς δὲ δὴ λόγων ἀφθόνους ἔχειν ἐπηγέλλετο, καὶ περὶ τῶν δικαίων τῶν ὑπὲρ Ἀμφιπόλεως καὶ τῆς ἀρχῆς τοῦ πολέμου τοιαῦτα ἐρεῖν ἔφη, ὥστε ἀπορράψειν τὸ Φιλίππου στόμα ὁλοσχοίνῳ ἀβρόχῳ, id est Jam vero et rationum copiosos fontes habere se jactabat atque de jure Amphipolis deque belli origine talia dicturum ut Philippi os sicco fune obvincturus esset. Ἄβροχος dici potest vel siccum quodque non rigatur vel quod laqueum non habeat. Nam junci gaudent humido et ex his interdum texuntur funes. Hesychius indicat ὁλόσχοινον idem esse quod ὀξύσχοινον, id est juncum marinum, ad haec ὁλότροχον, id est versatilem, denique et περιφερῆ λίθον, id est rotundum ac volubile saxum. Itaque perpendat eruditus lector, an ὁλόσχοινον ἄβροχον intelligat orationem salsam, non aqua marina, sed acribus ac pungentibus rationibus. Quin et in illis verbis πηγὰς λόγων subest proverbium, cum ingentem copiam significabant. Frequens est apud Chrysostomum.

Index Adagiorum