IV. 9. Apud equum et virginem. lxix

Aeschines Adversus Timarchum refert Athenis fuisse quendam tantae severitatis ut filiam, quod impudice se gesserit nec integritatem suam servarit usque ad matrimonium, deportarit in locum desertum atque ibi una cum equo incluserit haud dubie fame perituram. Ejusque domicilii solum sua etiamnum aetate superfuisse tradit, quod ex re dicebatur Παρ᾿ ἵππον καὶ κόρην, id est Apud equum et virginem. Dici potest in exemplum immodicae severitatis.

Index Adagiorum