IV. 9. Sale nihil utilius. lxviii

Comperio et hoc a doctis proverbii titulo commemoratum : Humano corpori nihil esse utilius sale et sole. Salem etiam hodie omnibus cibis admiscemus, olim apricatio vehementer laudabatur a medicis. Apud Hebraeos nefas erat ullam immolare victimam absque sale.

Index Adagiorum