IV. 9. Securim injicere. lxvii

Securim injicere dicuntur qui vehementer laedunt ac vulnerant. M. Tullius Pro L. Murena : Sed tamen, Servi, quam te securim putas injecisse petitioni tuae, cum tu populum Romanum in eum metum adduxisti ? Atque inibi paulo superius quod hic securim dixit velut exponens appellat plagam : Atque ex omnibus illa plaga est injecta petitioni tuae non tacente me maxima. Item Pro Plancio : Quam graviorem potuerunt reipublicae infligere securim ? Idem in epistola ad Q. fratrem, libro secundo : Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est. Et Demosthenes Phocionem appellare solet suorum argumentorum securim. Frequentia sunt apud Plautum injicere tragulam, injicere pilum, injicere telum. Omnia tela in patriam intenta dixit Cicero De provinciis consularibus.

Index Adagiorum