IV. 9. Πομπεύειν. lxvi

Veteres πομπεύειν dicebant conviciari, πομπείας convicia. Hinc natum, quod in pompis Bacchanalibus quidam e curribus convicia jaciebant in alios et vicissim ab illis impetebantur. Citantur hi versus e Menandri Perinthia :

Ἐπὶ τῶν ἁμαξῶν εἰσι πομπεῖαί τινες

Σφόδρα λοίδοροι,

id est

In curribus nonnulla sunt dicteria

Acerba valde.

De plaustro loqui dictum est alias.

Index Adagiorum