IV. 9. Βεργαΐζειν. lviii

Stephanus scribit Βέργην esse civitatem Thraciae sive, ut Strabo refert, vicum. Ejus gentis improbi mores in proverbium abierunt, ut dicerentur Βεργαΐζειν qui nihil sani loquerentur. Tota enim natio Thracum multis nominibus male audiebat, sed praecipue ob morum truculentiam ac perfidiam. Thrax erat Polymnestor, qui victricia arma secutus Polydorum obtruncavit et auro vi potitus est.

Index Adagiorum