Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3853

IV. 9Manus precium.liii

M. Tullius actione in Verrem tertia : Lapis aliquis caedendus et apparandus fuit machina sua ; nam illo non saxum, non materia advecta est ; tantum operis et in ista locatione fuit quantum paucae operae fabrorum mercedis tulerunt, et manus precium machinae. Manus precium appellare videtur mercedem non quae datur pro materia, sed quae artis nomine debetur architecto. [Verr.] Idem in Pisonem : Cum vero non modo non postulante atque cogente, sed invito atque oppresso senatu, non modo nullo populi Romano studio, sed nullo ferente suffragium libero, provincia ista tibi manus precium fuerit non eversae per te sed perditae civitatis, etc. [Pis.] Ita Caius in libro De verborum significationibus, capite Mulieris : Quoniam in manus precio plus est quam in re. Et paulo ante praecedit  : Res abesse videntur, ut Sabinus ait et Pedius probat, etiam eae quarum corpus manet, forma mutatur ; et ideo si corruptae sint vel transfiguratae, videri abesse, quoniam, et caetera. Detorqueri poterit in eos qui institutione formant ad virtutem aut corrumpunt discipulos.