IV. 9. Canes venatici. li

Qui venandi studio tenentur habent canes emissarios, qui vestigiorum odore feras exploratas et repertas latratu produnt. De Coryceis alibi diximus. M. Tullius actione in Verrem sexta : Apponit de suis canibus quendam qui dicat se Diodorum Melitensem rei capitalis reum velle facere. Ibidem aliquanto post : Qui simul atque in oppidum quopiam venerat, immittebantur illi continuo Cybiratici canes, qui investigabant ac perscrutabantur omnia. Duos fratres Cybiratas appellat canes, quod ad furandum Verres illorum oculis, sed suis manibus uteretur. Solet autem canibus a regione cognomen indi, ut Melitaeis. Ac superius in eadem : Qui posteaquam venerunt, mirandum in modum — canes venaticos diceres — ita odorabantur omnia et vestigabant, et caetera.

Index Adagiorum