IV. 9. Obtorto collo. l

Qui vi compellitur obtorto collo trahi dicitur. Marcus Tullius actione in Verrem sexta : Hinc illa Verrea nata sunt, quod in convivium Sextum Cominium protrahi jussit, in quem scyphum de manu jacere conatus est, quem obtorta gula de convivio in vincula atque in tenebras abripi jussit. Idem Pro Cluentio : Nec quidquam prius est factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ab subsellia reduceret, ut reliqua posset perorare. Plautus in Amphitryone dixit obstricto collo :

Ob istud indignum dictum obstricto collo hac te diripiam.

Item in eadem fabula :

Quin ego hinc Amphitryonem collo obstricto traham.

Idem in Poenulo :

Dubito fugere hinc in malam crucem

Priusquam obtorto collo ad praetorem trahor.

Rursus in Rudentibus :

Opta ocius : Rapi te obtorto collo mavis aut trahi ?

Atque inibi paulo post : Subveni mi, Charmides, / Rapior obtorto collo.

Index Adagiorum