IV. 9. Ostiatim. xlviii

Eleganter nec sine proverbii specie M. Tullius dixit ostiatim pro singulatim sive nominatim In Verrem actione sexta : Hic nolite expectare, dum ego hoc crimen agam ostiatim, ab Aeschylo Tindaritano pateram abstulisse, abs Thrasone item Tindaritano patellam, et caetera. Jucundius erit, si transferatur ad res animi, ut si quis e singulis libris aut capitulis auctorum petat testimonia aut probationes, dicetur ostiatim petere. Eodem ferme sensu Ad Atticum libro secundo, epistola Accepi aliquot, dixit κατὰ λεπτόν : Ac ne forte quaeras κατὰ λεπτόν de singulis rebus, universa res eo est deducta spes ut nulla sit.

Index Adagiorum