IV. 9. Ne tempestas quidem nocere possit. xlvi

In homines insigniter nudos et inopes non sine proverbii specie dixit M. Tullius actione in Verrem quinta : Caeteros Leontinos quibus non modo Apronius in agris, sed ne tempestas quidem ulla nocere potuit, expectare nolite. Etenim non modo incommodi nihil ceperunt, sed etiam in Apronianis illis rapinis in quaestu sunt compendioque versati, et caetera. Adlusum est autem in Apronii vocabulo ad aprum Calydonium. Et qui possident aliquid rerum aut habent in agris aut in mari, his tempestas nocere potest. Cui vero nulla tempestas nocere potest, is nec in agris possidet quidquam ut agricolae, nec in navibus ut negotiatores.

Index Adagiorum